monumenta.ch > Gregorius Turonensis > Historia Francorum > sectio 4 > sectio > 32 > sectio 35 > sectio 29 > Marcus, 10 > Psalmi, 26 > Deuteronomium, 13 > Daniel, 4 > LIBER TERTIUS. > Isaias, 15 > Ioannis I, 16 > ad Corinthios II, 12 > 24
Beda, In Lucae Evang. Expositio, 6, XXIII. <<<    

Beda Venerabilis, In Lucae Evangelium Expositio, 6, CAPUT XXIV.

1 Una autem Sabbati valde diluculo venerunt ad monumentum, portantes quae paraverant arom. Una Sabbati, sive prima Sabbati, prima est dies a Sabbato, quam diem Dominicam propter Domini resurrectionem mos Christianus appellat. Quod autem valde diluculo mulieres venerunt ad monumentum, iuxta historiam quidem magnus quaerendi et inveniendi Dominum fervor charitatis ostenditur, iuxta intellectum vero mysticum nobis datur exemplum illuminata facie decussisque vitiorum tenebris ad sacrosanctum Domini corpus accedere.
2 Nam et sepulcrum illud venerabile figuram dominici habebat altaris, in quo carnis eius ac sanguinis solent mysteria celebrari. Unde ecclesiastica tenet eadem mysteria, non in serico, non in panno tincto, sed instar sindonis, qua eum Ioseph involvit, in linteo puro debere consecrari. Ut sicut ipse veram terrenae mortalisque naturae substantiam pro nobis morti obtulit, ita et nos in commemorationem eiusdem tremendi et venerabilis sacramenti purum de terrae germine, candidumque, et multimodo quasi mortificationum genere castigatum altari linum imponamus.
3 Aromata autem quae mulieres deferunt, odorem virtutum et orationum quibus altari appropinquare debemus, suavitatem significant. Unde Ioannes in Apocalypsi sua cum phialas in manu angelorum aureas, id est, mundas in electorum corde conscientias, plenas odoramentorum descripsisset, subiunxit exponens, atque ait: Quae sunt orationes sanctorum.
4 Et invenerunt lapidem revolutum a monumento, et ingressae non invenerunt corpus Domini Iesu. Quomodo lapis per angelum revolutus sit, Matthaeus sufficienter exposuit. Sed revolutio lapidis mystice reserationem sacramentorum quae velamine litterae tegebantur, insinuat. Lex enim in lapide scripta est. Cuius ablato tegmine, corpus Domini mortuum non invenitur, sed vivum evangelizatur.
5 Quia et si cognovimus secundum carnem Christum, sed iam nunc non novimus.
6 Et factum est dum mente consternatae essent de isto, ecce duo viri steterunt secus illas in veste fulgenti. Mente consternatae erant, quia et lapidem tam immensae magnitudinis revolutum stupebant, et corpus tam eximiae venerationis non inventum dolebant. Sicut autem tentato in solitudine Domino mox impleta victoria accedentes ei angeli ministrant, ita eodem passo in carne Salvatore, post devictae certamina mortis veniunt angeli, qui non solum verbo consolante, sed et fulgente habitu gloriam triumphantis annuntient.
7 Quomodo autem posito in sepulcro corpori Salvatoris angeli astitisse leguntur, ita etiam celebrandis eiusdem sacratissimi corporis mysteriis tempore consecrationis assistere sunt credendi, monente Apostolo mulieres in Ecclesia velamen habere propter angelos [I Cor. XI].
8 Cum timerent autem et declinarent vultum in terram, dixerunt ad illas: Quid quaeritis viventem cum mortuis? Non est hic, sed resurrexit. Nolite (inquiunt) cum mortuis, hoc est in monumento qui locus est proprie mortuorum, quaerere eum qui ad vitam iam resurrexit a mortuis. Et nos autem exemplo devotarum Deo feminarum quoties Ecclesiam intramus, mysteriis coelestibus appropinquamus, sive propter angelicae praesentiam virtutis, seu propter reverentiam sacrae oblationis, cum omni humilitate et timore debemus ingredi.
9 Ad conspectum quippe angelorum vultum declinamus in terram, cum supernorum civium quae sint gaudia aeterna contemplantes, humiliter nos cinerem esse terramque recolimus. Sicut beatus Abraham: Loquar, inquit, ad Dominum meum, cum sim pulvis et cinis [Gen. XVIII]. Et notandum quod sanctae mulieres astantibus sibi angelis non in terram cecidisse, sed vultum dicuntur in terram declinasse. Nec quempiam sanctorum legimus tempore dominicae resurrectionis, vel ipso Domino, vel angelis sibi visis, terrae prostratum adorasse.
10 Unde mos obtinuit ecclesiasticus, ut vel in memoriam dominicae, vel in nostrae spem resurrectionis, et omnibus dominicis diebus, et toto quinquagesimae tempore, non flexis genibus, sed declinatis in terram vultibus oremus.
11 Recordamini qualiter locutus est vobis, cum adhuc in Galilaea esset, dicens: Quia oportet Filium hominis tradi in manus hominum peccatorum, et crucifigi, et die tertia resurgere. Die tertia Dominus, sicut ipse (quod ex hoc loco discimus) inter discipulos viros etiam feminis quae eum sequebantur praedixit, resurrectionis suae triumphum celebravit.
12 Die namque parasceves hora non spiritum tradens, vespere sepultus, mane prima Sabbati surrexit, sicut aperte Marcus evangelista designat. Non ergo immerito uno die in sepulcro et duabus noctibus iacuit, quia videlicet lucem suae simpla mortis tenebris duplae nostrae mortis adiunxit. Ad nos quippe venit, qui in morte spiritus carnisque tenebamur, unam ad nos suam, id est, carnis mortem detulit, et duas nostras quas recepit, solvit.
13 Si enim ipse utramque susciperet, nos a nulla liberaret, sed unam misericorditer accepit, et iuste utramque damnavit. Simplam suam duplae nostrae contulit, et duplam nostram moriens subegit.
14 Et recordatae sunt verborum eius. Mulieres quae in monumento Domini stantes verborum quae de sua dispensatione praefatus est recordantur formam nobis praebeant, ut inter ipsa dominicae passionis mysteria celebranda, non solum eiusdem beatae passionis, sed ab inferis resurrectionis, nec non et in coelos gloriae ascensionis digna semper veneratione recordemur.
15 Et egressae a monumento nuntiaverunt haec omnia illis undecim, et caeteris omnibus. Sicut in principio mulier auctor culpae viro fuit, vir exsecutor erroris, ita nunc quae prior mortem gustaverat resurrectionem prior vidit, et ne perpetui reatus apud viros opprobrium sustineret, quae culpam viro transfuderat, transfudit et gratiam.
16 Erat autem Maria Magdalene, et Ioanna, et Maria Iacobi, et caeterae quae cum eis erant, quae dicebant ad apostolos haec. Maria Magdalene ipsa est soror Lazari, quae unxit Dominum unguento. Ioanna uxor Chuzae procuratoris Herodis de quibus supra lectum est. Maria Iacobi mater est Iacobi minoris et Ioseph, ut Marcus evangelista dicit, soror matris Domini, unde et ipse Iacobus frater Domini meruit vocari.
17 Et visa sunt ante illos sicut deliramentum verbo ista, et non credebant illis. Quod resurrectionem dominicam discipuli tarde crediderunt, non tam illorum infirmitas quam nostra (ut ita dicam) futura firmitas fuit. Ipsa namque resurrectio illis dubitantibus per multa argumenta monstrata est. Quae dum nos legentes agnoscimus, quid aliud quam de illorum dubitatione solidamur?
18 Petrus autem surgens cucurrit ad monumentum, et procumbens vidit linteamina sola posita, et abiit, secum mirans quod factum fuerat. Lucas breviter de cursu Petri commemorat; sed hoc quomodo gestum sit plenius exsequitur Ioannes, dicens etiam illum discipulum quem diligebat Iesus, cucurrisse cum Petro, se videlicet insinuans.
19 Unde quaeritur quomodo Lucas de Petro dicat: Et procumbens vidit linteamina sola posita [Luc. XXIV], cum Ioannes se potius hoc fecisse significet, Petrum vero introeuntem in monumentum vidisse non solum linteamina, sed et sudarium quod fuerat super caput eius. Sed intelligendum est Petrum primo procumbentem vidisse quod Lucas commemorat, Ioannes tacet; post autem ingressum, ut diligentius interiora dignosceret, ingressum, tamen antequam Ioannes intraret.
20 Et ecce duo ex illis ibant ipsa die in castellum quod erat in spatio stadiorum sexaginta a Ierusalem nomine Emmaus, et ipsi loquebantur adinvicem de his omnibus quae acciderant. Stadium, quo Graeci, auctore (ut dicunt) Hercule, viarum spatia mensurant, octava est pars milliarii, et ideo sexaginta stadia, septem millia passuum, et quingentos significant. Quod bene spatium itineris congruit eis qui de morte ac sepultura Salvatoris certi, dubii de resurrectione gradiebantur.
21 Nam resurrectionem, quae post septimam Sabbati facta est, octavo numero concinere quis ambiget? Discipuli ergo qui de Domino loquentes incedebant, et sextum coepti itineris milliarium compleverunt, quia illum sine querela viventem usque ad mortem, quam sexta Sabbati subiit, pervenisse dolebant, compleverunt et septimum, quia hunc in sepulcro quievisse non dubitabant. Verum de octavo dimidium tantum peregerunt, quia gloriam celebratae iam resurrectionis nondum perfecte credebant.
22 Emmaus autem ipsa est Nicopolis civitas insignis Palestinae, quae post expurgationem Iudaeae sub Marco Aurelio Antonino principe restaurata, cum statu mutavit et nomen.
23 Et factum est dum fabularentur, et secum quaererent, et ipse Iesus appropinquans ibat cum illis. Loquentes de se Dominus appropinquans comitabatur, ut et fidem suae resurrectionis eorum mentibus incendat, et occultae praesentia maiestatis semper se quod promisit impleturum designet. Ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi (ait) sum in medio eorum.
24 Oculi autem illorum tenebantur, ne eum agnoscerent. Et ait ad illos: Qui sunt hi sermones quos confertis ad invicem ambulantes, et estis tristes? Apparuit quidem Dominus, sed eis speciem quam recognoscerent non ostendit. Hoc ergo egit foris Dominus in oculis corporis quod apud ipsos agebatur intus in oculis cordis. Ipsi namque apud semetipsos intus et amabant et dubitabant; eis autem Dominus foris et praesens aderat, et quis esset non ostendebat.
25 De se ergo loquentibus praesentiam exhibuit, sed de se dubitantibus cognitionis suae speciem abscondit.
26 Et respondens unus, cui nomen Cleophas, dixit ei: Tu solus peregrinus es in Ierusalem, et non cognovisti quae facta sunt in illa his diebus? Peregrinum putabant eum, cuius vultum non agnoscebant. Sed et revera peregrinus erat eis a quorum naturae fragilitate percepta iam resurrectionis gloria longe distabat. Peregrinus erat eis, a quorum adhuc fide, ut pote resurrectionis eius nescia, manebat extraneus.
27 Quibus ille dixit: Quae? Et dixerunt ei: De Iesu Nazareno, qui fuit vir propheta, potens in opere et sermone coram Deo et omni populo. Prophetam et magnum fatentur, Filium Dei tacent, vel scilicet nondum perfecte credentes, vel solliciti ne inciderent in manus Iudaeorum persequentium, quia nesciebant quis esset cum quo loquebantur, quod verum credidere celantes.
28 Et quomodo tradiderunt eum summi sacerdotes et principes nostri in damnationem mortis, et crucifixerunt eum. Nos autem sperabamus quia ipse esset redempturus Israel. Merito tristes incedebant, quia et seipsos quodammodo arguebant, quod in illo redemptionem speraverint, quem iam mortuum viderant, et nec resurrecturum credebant.
29 Et maxime dolebant eum sine culpa occisum, quia noverant innocentem.
30 Et nunc super haec omnia, tertia dies est hodie quod haec facta sunt. Sed et mulieres quaedam ex nostris terruerunt nos, quae ante lucem fuerunt ad monumentum, et non invento corpore eius, venerunt, dicentes se etiam visionem angelorum vidisse, qui dicunt cum vivere. Terruisse dicuntur merito eos, quorum mentibus plus de non invento corpore dominico moestitiam qua dolebant addere, quam denuntiata per angelos eius resurrectione, gaudium quo recrearentur videre potuerunt.
31 Et abierunt quidam ex nostris ad monumentum, et ita invenerunt sicut mulieres dixerunt, ipsum vero non invenerunt. Cum ipse Lucas supra Petrum dixerit cucurrisse ad monumentum, et nunc Cleopham dixisse, ipse retulerit quod quidam eorum cucurrerant ad monumentum, intelligitur attestari quod duo ierint ad monumentum.
32 Sed Petrum solum primo commemoravit, quia illi primitus Maria nuntiaverit.
33 Et ipse dixit ad eos: O stulti et tardi corde ad credendum in omnibus quae locuti sunt prophetae. Nonne haec oportuit pati Christum, et ita intrare in gloriam suam? Et incipiens a Moyse et omnibus prophetis, interpretabatur illis in omnibus Scripturis quae de ipso erant. Hoc nobis in loco non ulla Scripturam interpretandi, sed gemina nosipsos humiliandi necessitas incumbit, qui neque in Scripturis quantum oportet edocti, neque ad implenda quae discere forte potuimus quantum decet sumus intenti.
34 Nam si Moyses et omnes prophetae Christum locuti sunt, et hunc per angustiam passionis in gloriam suam intraturum qua ratione se gloriantur esse Christianos, qui iuxta virium suarum modulum neque Scripturas qualiter ad Christum pertineant investigare, neque ad gloriam quam cum Christo habere cupiunt, per passiones tribulationum desiderant attingere?
35 Et appropinquaverunt castello quo ibant, et ipse se finxit longius ire, et coegerunt illum dicentes: Mane nobiscum, quoniam advesperascit, et inclinata est iam dies. Et intravit cum illis. Nihil simplex veritas per duplicitatem fecit, sed quod dicitur: Finxit se longius ire, talem se exhibuit discipulis in corpore, qualis apud illos in mente erat.
36 Probandi autem erant si hi qui eum etsi necdum ut Deum diligerent, saltem ut peregrinum amare potuissent. Sed quia esse extranei a charitate non poterant hi cum quibus veritas gradiebatur, eum ad hospitium quasi peregrinum vocant. Cur autem dicimus vocant, cum illic scriptum sit: Et coegerunt illum? Ex quo nimirum exemplo colligitur, quia peregrini non solum ad hospitium invitandi sunt, sed etiam trahendi.
37 Et factum est dum recumberet cum illis, accepit panem, et benedixit ac fregit, et porrigebat illis, et aperti sunt oculi eorum, et cognoverunt eum. Quem in Scripturae sacrae expositione non cognoverunt, in panis fractione cognoscunt. Audiendo praecepta Dei illuminati non sunt, faciendo illuminati sunt. Quia scriptum est: Non auditores legis iusti sunt apud Deum, sed factores legis iustificabuntur [Rom. II]. Quisquis ergo vult audita intelligere, festinet ea quae iam intelligere potuit, opere implere.
38 Et ipse evanuit ex oculis eorum. Et dixerunt ad invicem: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis dum loqueretur in via, et aperiret nobis Scripturas? Ignem, inquit, veni mittere in terram, et quid volo, nisi ut ardeat [Luc. XII]? Ignem quippe Dominus in terram misit, cum afflatu Spiritus sancti cor carnalium incendit. Et terra ardet, cum cor carnalium in suis prius voluptatibus frigidum relinquit concupiscentias praesentis saeculi, et incenditur ad amorem Dei.
39 Nonne cor nostrum (inquiunt) ardens erat in nobis dum loqueretur nobis in via, et aperiret nobis Scripturas? Ex audito quippe sermone inardescit animus, corporis frigus recedit, fit mens in superno desiderio anxia, a concupiscentiis terrenis aliena. Amor verus qui hanc repleverit, in fletibus cruciat.
40 Sed dum tali ardore cruciatur, ipsis suis cruciatibus pascitur, audire ei libet praecepta coelestia, et quot mandatis instruitur, quasi tot facibus inflammatur.
41 Et surgentes eadem hora, regressi sunt in Ierusalem, et invenerunt congregatos undecim, et eos qui cum ipsis erant dicentes, quod surrexit Dominus vere, et apparuit Simoni. Iam erat fama, quod resurrexerat Iesus, ab illis mulieribus facta, et a Simone Petro cui iam apparuerat. Hoc enim isti duo invenerunt loquentes, ad quos in Ierusalem venerunt.
42 Fieri itaque potest ut timore prius in via noluerint dicere, quod eum audierant resurrexisse, quando tantummodo angelos dixerunt visos esse mulieribus. Ignorantes enim cum quo loquerentur, merito possent esse solliciti, ne quid passim de Christi resurrectione iactantes, in manus inciderent Iudaeorum. Omnium ergo virorum primo Dominus apparuisse intelligitur Petro, ex his duntaxat omnibus quos evangelistae quatuor et Paulus apostolus commemoraverunt.
43 Loquitur enim ad Corinthios de Domino Paulus, quia sepultus est, et quia resurrexit tertia die secundum Scripturas, et quia apparuit Cephae, et postea undecim.
44 Et ipsi narrabant quae gesta erant in via, et quomodo cognoverunt eum in fractione panis. Praeter hoc quod pro merito mentis eorum adhuc ignorantis, quod oportebat Christum mori et resurgere, simile aliquid eorum oculi passi sunt non veritate fallente, sed ipsis veritatem percipere non valentibus, et aliud quam res est opinantibus, certi etiam mysterii causa factum est, ut eis in illo alia ostenderetur effigies, et sic eum non nisi in fractione panis agnoscerent, ne quisquam se Christum agnovisse arbitretur, si eius corporis particeps non est, id est Ecclesiae, cuius unitatem in sacramento panis commendat Apostolus dicens: Unus panis, unum corpus multi sumus [Rom. XII], ut cum eis benedictum panem porrigeret, aperirentur oculi eorum, et agnoscerent eum.
45 Aperirentur utique, ad eius cognitionem, remoto scilicet impedimento quo tenebantur ne agnoscerent. Non autem incongruenter accipiamus hoc impedimentum in oculis eorum a Satana fuisse, ne agnosceretur Iesus, sed tamen a Christo facta est permissio usque ad sacramentum panis, ut unitate corporis eius participata removeri intelligatur impedimentum inimici, ut Christus possit agnosci.
46 Dum haec autem loquuntur, Iesus stetit in medio eorum, et dixit eis: Pax vobis. Ego sum, nolite timere. Hanc ostensionem Domini post resurrectionem intelligitur et Ioannes commemorare sic loquens: Cum esset ergo sero die illo una Sabbatorum, et fores essent clausae, ubi erant discipuli propter metum Iudaeorum, venit Iesus et stetit in medio, et dixit eis: Pax vobis, etc.
47 Quod autem dicit Ioannes, non cum illis fuisse tunc apostolum Thomam, cum secundum Lucam duo illi, quorum erat unus Cleophas, regressi Ierusalem invenerunt congregatos undecim, et eos qui cum ipsis erant, procul dubio intelligendum est, quod inde Thomas exierit antequam eis Dominus haec loquentibus appareret.
48 Conturbati vero et conterriti existimabant se Spiristum videre. Quod haeretici Manichaei de Christo suspicantur et credunt, quod non erat vera caro, sed spiritus erat, haec prima cogitatio surrexit in cordibus apostolorum. Et illi quidem Manichaei nunquam credunt Iesum fuisse hominem. Discipuli autem noverant hominem, cum quo tanto tempore fuerant conversati. Sed posteaquam mortuus est, quod noverant, quando crederent hoc potuisse resuscitari quod potuit mori?
49 Apparuit ergo oculis ipsorum talis qualem illum noverant. Et non credentes tertio die potuisse veram carnem de sepulcro resurgere, putaverunt se spiritum videre. Error iste apostolorum secta est Manichaeorum. Solent autem quando illia haec obiiciuntur, ita respondere: Quid mali credimus? quia Christum Deum credimus, spiritum fuisse credimus, carnem non credimus.
50 Melior est spiritus quam caro. Quod melius est credimus, quod deterius est credere nolumus. Si nihil mali est in isto sermone, dimittat Iesus discipulos suos in isto errore. Quid mali crediderunt et discipuli? Christum spiritum crediderunt. Non enim esse putaverunt nullum, sed spiritum. Parvo morbo te putas periclitari, audi sententiam medici.
51 Et dixit eis: Quid turbati estis, et cogitationes ascendunt in corda vestra? Quales cogitationes, nisi falsae, morbidae, perniciosae? Perdidisset enim Christus fructum passionis, si non esset veritas resurrectionis. Quid turbati estis, et cogitationes ascendunt in corda vestra? Tanquam bonus agricola diceret: Quod ibi plantavi, ibi inveniam, non spinas, quas non plantavi.
52 In cor vestrum descendat, quia desuper est. Cogitationes autem istae non desuper descenderunt, sed in ipso corde sicut herba mala ascenderunt.
53 Videte manus meas et pedes, quia ipse ego sum. Palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet sicut me videtis habere. Resurrectionem suam certam et veram multis et variis documentis persuadere dignatus est, propter aedificandam fidem, et fugandam de corde perfidiam, omnemque dubitationem de sua resurrectione tollendam.
54 Parum fuit oculis se videndum praebere, si non praeberet etiam manibus contrectandum. Qui dum palpanda discipulis ossa, carnemque praemonstrat, aperte statum verae resurrectionis quae in se facta, et in nobis est futura significat. Quia non sicut Eutychius Constantinopolitanae urbis episcopus scripsit, corpus nostrum in illa resurrectionis gloria erit impalpabile, ventis aereque subtilius.
55 In illa enim resurrectionis gloria erit corpus nostrum subtile quidem per effectum spiritalis potentiae, sed palpabile per veritatem naturae. Neque huic assertioni putetur Apostoli sermo repugnare: Quia caro et sanguis regnum Dei non possidebunt [I Cor. XV]. Hoc enim loco Apostolus, carnis et sanguinis nomine, substantiam veri corporis, sed corruptionem mortalitatis significat.
56 Sicut ipse consequenter exposuit dicens: Neque corruptio incorruptelam possidebit [Ibid.]. Aliter namque caro in Scriptura sacra iuxta naturam, aliter iuxta culpam, aliter iuxta corruptionem mortalitatis quae ex culpa contigit, appellatur. Iuxta naturam quidem cum dictum est: Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea [Gen. II]. Et Verbum caro factum est et habitavit in nobis [Ioan. I]. Iuxta culpam vero cum dicitur: Caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem [Galat. V]. Iuxta corruptibilitatem autem, cum scriptum est: Et memoratus est quia caro sunt [Psal. LXXVII], id est, fragiles et moribundi, hoc enim se carnis nomine designasse manifestat ipse Psalmista, qui protinus addit: Spiritus vadens et non rediens [Ibid.]. Regnum itaque Dei caro non possidebit, id est, caro iuxta culpam vel mortalitatem.
57 Et tamen caro possidebit regnum Dei, id est, caro iuxta naturam. Quam et Dominus post resurrectionem videndam palpandamque discipulis exhibuit. Et de qua beatus Iob, cum gloriam resurrectionis describeret, ait: Et rursum circumdabor pelle mea, et in carne mea videbo Deum [Iob. XIX]. Lege epistolam sancti Augustini ad Consentium de corpore Domini post resurrectionem.
58 Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et pedes. Non solum manus et pedes quibus indita clavorum claruere vestigia, sed, attestante Ioanne, etiam latus quod lancea foratum fuerat ostendit. Ut videlicet ostensa vulnerum suorum cicatrice, dubietatis atque infidelitatis eorum vulnus sanaret. Verum quomodo post resurrectionem clavorum vel lanceae loca pandendo discipulorum dignatus est fidem spemque roborare, ita in die iudicii et eadem suae passionis indicia, et ipsam pariter crucem monstrando venturus est impietatem superborum infidelitatemque confundere. Scilicet, ut ipsum se esse qui ab impiis et pro impiis mortuus est, cunctis palam angelis et hominibus ostendat, videantque (ut scriptum est) in quem pupugerunt, et plangant se super eum omnes tribus terrae [Apoc. I]. Sane notandum quod solent in hoc loco gentiles calumniam struere, et fidem speratae a nobis resurrectionis stulta garrulitate deridere. Si enim ipse Deus vester (inquiunt) nec sibi inflicta a Iudaeis vulnera curare praevaluit, sed cicatricum vestigia coelo secum (ut dicitis) invexit, qua temeritate putatis eum vestra de pulvere membra ad integrum esse restauraturum?
59 Quibus respondendum quia Deus noster qui suam, perpetua iam immortalitate glorificatam, de sepulcro carnem resuscitare quando voluit et quomodo voluit potuit, etiam qualem voluit suscitavit. Neque enim consequens est ut qui maiora fecisse probatur minora facere nequiverit. Sed certe dispensationis gratia qui maius fecit, minus facere supersedit, hoc est, qui mortis regna destruxit, signa mortis oblitterare noluit.
60 Primo videlicet ut per haec discipulis fidem suae resurrectionis astrueret. Deinde ut patri pro nobis supplicans, quale genus mortis pro mortalium vita pertulerit, semper ostendat. Tertio ut sua morte redemptis quam misericorditer sint adiuti, propositis semper eiusdem mortis innovet indiciis, ideoque misericordias Domini in aeternum cantare non cessent, sed dicant qui redempti sunt a Domino, quoniam bonus, quoniam in aeternum misericordia eius.
61 Postremo ut etiam perfidis in iudicio quam iuste damnentur, ostensa inter alia flagitia etiam vulnerum quae ab eis suscepit cicatrice denuntiet. Veluti similes aliquis fortissimus, iubente suo Rege, pro totius gentis salute singulari certamine desudans, multis quidem vulneribus exceptis, hostem tamen interficiat, spolia eius diripiat, victoriam suae genti reportet; et interrogatus a medico, cui curandus committitur, ita ne velit curari ut nec vestigia vulnerum ulla resideant, an magis ita ut cicatrices quidem remaneant, deformitas vero prorsus omnis et feditas absit, respondeat se potius ita velle sanari ut, toto salutis decorisque pristini statu recuperato, perpetua secum tanti circumferat signa triumphi.
62 Sic profecto Dominus perpetis ob signum victoriae non excepta pro nobis vulnera passionis, sed ipsorum cicatrices coelo inferre quam abolere maluit. Nec tamen ex his quidpiam fidei nostrae resurrectionis praeiudicat, de qua veraci promissione praedicitur: Et capillus de capite vestro non peribit [Luc. XXI].
63 Adhuc autem illis non credentibus et mirantibus prae gaudio, dixit: Habetis hic aliquid quod manducetur? Ad insinuandam resurrectionis suae veritatem, non solum tangi a discipulis, sed etiam convesci cum illis dignatur. Non quidem quasi post resurrectionem cibo indigens, nec quasi nos in resurrectione quam exspectamus cibis egere significans, sed ut eo modo naturam corporis resurgentis astrueret, ne illud non corpus, sed spiritum, esse arbitrarentur et sibi non solide, sed imaginaliter apparere.
64 Manducavit potestate, non necessitate. Aliter enim absorbet aquam terra sitiens, aliter solis radius candens. Illa indigentia, iste potentia.
65 At illi obtulerunt ei partem piscis assi, et favum mellis. Et cum manducasset coram eis, sumens reliquias dedit eis. Quid signare credimus piscem assum, nisi ipsum Mediatorem Dei et hominum hominem passum? Ipse enim latere dignatus in aquis generis humani, capi voluit laqueo mortis nostrae, et quasi tribulatione assatus est tempore passionis suae.
66 Sed qui piscis assus fieri dignatus est in passione, favus mellis nobis exstitit in resurrectione. An qui in pisce asso figurari voluit tribulationes passionis suae, in favo mellis in utramque naturam exprimere voluit personae suae? Favus quippe mel in cera est. Mel vero in cera est divinitas in humanitate. Sic autem sua Redemptor indicat, ut imitationis viam nobis sequentibus sternat.
67 Ecce enim in cibo suo pisci asso coniungere favum voluit, quia videlicet illos in suo corpore ad aeternam quietem suscipit, qui cum hic tribulationes pro Deo sentiunt, ab amore internae dulcedinis non recedunt. Cum asso pisce favus sumitur, quia qui hic afflictionem pro veritate suscipiunt, illic dulcedine vera satiantur.
68 Et dixit ad illos: Haec sunt verba quae locutus sum ad vos, cum adhuc essem vobiscum. Id est, cum adhuc essem in carne mortali in qua estis et vos. Tunc enim in eadem carne resuscitatus erat, sed cum illis in eadem mortalitate non erat. Et cum illis quidem posteaquam resurrexit fuit quadraginta diebus (ut legitur) exhibitione corporalis praesentiae, sed non cum illis fuit consortio infirmitatis humanae.
69 Quoniam necesse est impleri omnia quae scripta sunt in lege Moysi et Prophetis et Psalmis de me. Vide quomodo tulit omnes ambages. Visus est, tactus est, manducavit, ipse certe erat. Tamen ne aliquo sensus humanos ludificasse videretur, misit manus ad Scripturas. Dicant pagani quidquid volunt, magus fuit, potuit se sic ostendere.
70 Nunquid magus antequam natus potuit de se prophetare? Da Scripturas, quia quod videtis ante provisum est, quod cernitis ante praedictum est. Audi, filia, vide [Psal. XLIV]; audi praedicta, vide completa.
71 Tunc aperuit illis sensum ut intelligerent Scripturas, et dixit eis: Quoniam sic scriptum est, et sic oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis die tertia. Praebet se videndum oculis, praebet manibus contrectandum. Parum est lege, commemorat Scripturas. Et hoc parum est, aperit sensum, ut quod legis intelligas.
72 Deinde post commendatam sui corporis veritatem, commendat Ecclesiae unitatem.
73 Et praedicari in nomine eius poenitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes, incipientibus a Ierosolymis. Non latet rabies haereticorum de angulo, toto terrarum orbe Ecclesia diffusa est, omnes gentes habent Ecclesiam, nemo nos fallat, ipsa est vera, ipsa est catholica, coepit a Ierusalem, pervenit ad nos, et ibi est et hic. Non enim ut huc veniret, inde discessit. Crevit, non migravit.
74 Et merito sic scriptum est inter caetera dominicae pietatis sacramenta, et sic oportebat ut ministri sermonis, qui in nomine Christi crucifixi et resuscitati a mortuis poenitentiam erant et remissionem peccatorum in omnes gentes praedicaturi, a Ierosolymis inciperent, non solum quia credita sunt illis eloquia Dei, quia eorum adoptio est filiorum, et gloria, et testamenta, et legislatio, et obsequium, et promissa, quia eorum patres, et ex his Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula [Rom. IX], verum etiam, ut gentes quae variis erant erroribus et facinoribus implicatae, hoc maxime divinae pietatis indicium ad spem impetrandae veniae provocaret, quod eis quoque qui filium Dei crucifixerunt, non tantum veniam reatus a patre, sed et vitae aeternae gaudium viderent esse donatum.
75 Vos autem estis testes horum, et ego mitto promissum Patris mei in vos. Promissum patris Spiritus sancti gratiam dici, et in Evangelio Ioannis plenius et hic quoque breviter intimatur cum sequitur:
76 Vos autem sedete in civitate, quoad usque induamini virtute ex alto. De qua virtute, id est Spiritu sancto, et Mariae dicit angelus: Et virtus altissimi obumbrabit tibi [Luc. I]. Et ipse Dominus alibi: Nam et ego novi virtutem de me exisse [Luc. VIII]. Sed et ipse Lucas apertius in Actibus apostolorum eius promissae virtutis ex alto, et praeceptae in civitate sessionis meminit. Praecepit (inquit) eis a Ierosolymis ne discederent, sed exspectarent promissionem Patris, quam audistis per os meum.
77 Quia Ioannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini in Spiritu sancto non post multos hos dies [Act. I]. Et paulo post: Sed accipietis virtutem supervenientis Spiritus sancti in vos, et eritis mihi testes [Ibid.]. Notandum sane quod sunt quos a praedicationis officio vel imperfectio, vel aetas prohibet, et tamen praecipitatio impellit, qui admonendi sunt ut considerent quod ipsa Veritas quae repente quos velle roborare potuisset, ut exemplum sequentibus daret ne imperfecti praedicare praesumerent, postquam plene discipulos de virtute praedicationis instruxit, illico adiunxit: Vos autem sedete in civitate quoad usque induamini virtute ex alto.
78 In civitate quippe considemus, si intra mentium nostrarum nos claustra constringimus, ne loquendo exterius evagemur, ut cum divina virtute perfecte induimur, tunc quasi a nobismetipsis foras etiam alios instruentes exeamus.
79 Eduxit autem eos foras in Bethaniam, et elevatis manibus suis benedixit eis. Et factum est dum benediceret illis, recessit ab eis, et ferebatur in coelum. Praetermissis omnibus quae per quadraginta dies agi ab illo cum discipulis potuerunt, primo diei resurrectionis eius coniungit tacite novissimum diem quo ascendit in coelum.
80 Pulchre autem ascensurus in coelum, discipulos quibus benedicat foras in Bethaniam educit. Primo quidem propter nomen civitatis, quae domus obedientiae dicitur. Quia qui propter inobedientiam perversorum descendit, propter obedientiam nimirum conversorum ascendit: Mortuus est enim, sicut Apostolus ait, propter delicta nostra, et resurrexit propter iustificationem nostram [Rom. IV]. Deinde etiam propter situm eiusdem villae, sive civitatulae, quae in latere montis Olivarum posita esse narratur.
81 Quia videlicet obedientis Ecclesiae domus, apostolico digna hospitio, non alibi quam in ipsius summi montis, id est, Christi latere, fidei, spei, dilectionisque suae fundamenta locavit. De quo nimirum latere lancea patefacto sacramenta sibi sanguinis et aquae, quibus nascatur simul et nutriatur, gaudet emanasse. De cuius vertice uberrimo, id est, apice divinitatis, unctionis spiritalis munera desiderat, lucisque ac pacis perpetuae promissa inhianter exspectat.
82 Tertio, quia sicut Ioannes scribit, erat Bethania iuxta Ierosolyma quasi stadiis quindecim [Ioan. XI]. Qui profecto numerus, propter septem et octo, quibus constat, Scripturarum mysteriis accommodus, vel vitam quae nunc est et futuram, vel Vetus et Novum Testamentum, vel sabbatum animarum in futuro et carnis resurrectionem, vel certe aliud aliquid coelestis semper et spiritalis continet arcani. Et ideo recte quibus utriusque Testamenti scientiam aperuit, quos et omnem vivendi et sperandi regulam edocuit, eos quindecim stadiis in locum quo eis benediceret, et praecepta docendi traderet, eduxit.
83 Recte quindecim stadiis locum gloriosae ascensionis a loco victoriosissimae passionis secrevit, ut omnes pro se vel vivere vel mori cupientes, et primo quiescendi post mortem, et in fine a mortuis resuscitandi desiderio pariter et amore firmaret.
84 Et ipsi adorantes regressi sunt in Ierusalem cum gaudio magno, et erant semper in templo laudantes et benedicentes Deum. Ascendente in coelum Domino, discipuli adorantes in loco ubi steterunt novissime pedes eius, confestim Ierosolyma redeunt, quia ibi promissionem Patris quam audiere per os Domini, sunt exspectare praecepti.
85 Gaudia magna referunt, quia Deum ac Dominum suum, post triumphum resurrectionis etiam coelos penetrasse laetantur. Manent semper in templo laudantes et benedicentes Deum ut in loco orationis et inter laudum devotiones promissum sancti Spiritus adventum promptis per omnia paratisque cordibus exspectent. Et nos autem discipulorum exemplo post celebrata Ierosolymis, et hoc in visione pacis, dominicae passionis et resurrectionis solemnia, Bethaniae mox arva Christo duce petamus, ut cum mente quieta, et ab omni discordiarum turbine iam pacata, carnis eius et sanguinis sacramentis imbuamur: ipsi domus obedientiae curemus existere, illius nimirum vestigia sequentes, qui ut nobis formam vivendi tribueret, factus est obediens usque ad mortem (Pilipp. II). Sic etenim quotidiana illius etiam nos meremur benedictione sublimari, si, quotidie triumphalis illius in coelum ascensionis memores, laudantes et benedicentes Deum, in Ierusalem, id est, in supernae pacis sperata iam iamque ac desiderata visione quiescimus, similes hominibus exspectantibus dominum suum, quando revertatur a nuptiis [Luc. XII]. Quia vero beatus evangelista Lucas, inter quatuor coeli animalia per vitulum, cuius victimatione qui in sacerdotio eligebantur initiari sunt iussi, designatus accipitur, eo quod ipse sacerdotium Christi caeteris amplius exponendum susceperit, pulcherrime qui evangelium suum a ministerio templi per sacerdotium Zachariae coepit, hoc in templi devotione complevit, cum apostolos inibi, ministros videlicet novi sacerdotii futuros, non in victimarum sanguine, sed in laude Dei et benedictione conclusit. Amen.
Beda Venerabilis HOME

csg85.455

Beda, In Lucae Evang. Expositio, 6, XXIII. <<<    
monumenta.ch > Gregorius Turonensis > Historia Francorum > sectio 4 > sectio > 32 > sectio 35 > sectio 29 > Marcus, 10 > Psalmi, 26 > Deuteronomium, 13 > Daniel, 4 > LIBER TERTIUS. > Isaias, 15 > Ioannis I, 16 > ad Corinthios II, 12 > 24

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik